Rozmiar: 15909 bajtów

- 8 -

1259. Dez. 7. Liegnitz.

Herzog Boleslaus verleiht sein Erbgut Crustenik und den anliegenden Wald Thessin seinem Ritter Velislaus erblich und abgabenfrei mit der Freiheit, es nach beliebigem Recht auszusetzen, zu vertauschen oder zu verkaufen, auch gewährt er ihm und seinen Nachkommen das Jagd- und Hutungsrecht in dem Walde Gola sowie in allen seinen andern fürstlichen Wäldern.

In nomine domini amen. Quia actus humani generis temporis fluxui sunt subiecti, a memoria hominum elabuntur nisi scripture testimoniis et testibus roborentur, nos igitur Boleslaus, dux Silesie, dei gracia, notum cupimus vniuersis fore, hanc literam inspecturis, quod fideli nostro militi Velislao dedimus et damus hereditatem nostram, que Crustenik nuncupatur et de sylua, que Thessin dicitur, adjacens eidem hereditati, duodecim mansos magnos ultra flumen, sibi et suis posteris cum plena libertate et dominio in perpetuum possidendos ita, vt de eadem hereditate atque sylua, nullam exaccionem uel seruicium aut solucionem aut donacionem qualemcunque, quocunque nomine censeatur, soluere aliquatenus, hoc excepto, quod idem dominus Velislaus et sui heredes siue successores cum vno dextrario infra terminos terre nostre nobis tenebuntur deseruire. Quod si extra terminos terre nostre nos ad bellum procedere contigit, adjutorium eidem uel suis successoribus facere tenebuntur: Si uero, quod absit, aliquot damnum in nostro sibi seruicio acciderit, restaurare sibi et suis posteris secundum damni exigenciam faciemus. Insuper exemimus et excipimus eandem hereditatem Crustenik et sylvam predictam ab omni dominio et potestate ac judicio quorumcunque, ita, quod nullus cujuscunque potestatis alieno judicio uel placito seu cause ibidem presideat, nec nostri judices nisi predictus Velislaus et sui successores; plenariam quoque potestatem eidem domino Velislao et suis posteris damus, vt possit eandem hereditatem et syluam locare jure quolicunque uel uendere uel commutare uel conferre, prout sibi et suis heredibus videbitur expedire. Semper nichilominus predicta sibi et suis heredibus libertate permanente. Concedimus insuper predicto Velislao et suis heredibus in sylua nostra, que Gola dicitur, et in omnibus syluis nostris libertatem plenam in pascuis, in lignis ad omnes vsus, lepores et capreolos capiendi. Et, vt premissa collacio nostra stabilis sit et fixa, hanc literam nostro sigillo jussimus roborari. Actum anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono. Presentibus fidelibus nostris Ycone, palatino nostro, Stogygnco, castellano Legnicensi, Czaslao, judice Legnicensi, Nasegnco Radwano de Lasniconicz, Wysa de Wangotho, militibus approbatis, Laurencio, nostro notario, cujus manibus hec sunt scripta. Datum Legnicz in crastino Nicolai.

Vidimus des Herzogs Georg Rudolph vom 9. Maerz 1615. O. d. St. L. No. 165.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów